Löydetty 37 Tulokset: male
Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes; (Evangelium secundum Marcum 1, 32)
Et Iesus hoc audito ait illis: “Non necesse habent sani medicum, sed qui male habent; non veni vocare iustos sed peccatores”. (Evangelium secundum Marcum 2, 17)
Et dicit eis: “Licet sabbatis bene facere an male? Animam salvam facere an perdere?”. At illi tacebant. (Evangelium secundum Marcum 3, 4)
et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. (Evangelium secundum Marcum 6, 55)
Iesus autem ait: “Nolite prohibere eum. Nemo est enim, qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me; (Evangelium secundum Marcum 9, 39)
Et respondens Iesus dixit ad illos: “Non egent, qui sani sunt, medico, sed qui male habent. (Evangelium secundum Lucam 5, 31)
Ait autem ad illos Iesus: “Interrogo vos, si licet sabbato bene facere an male; animam salvam facere an perdere?”. (Evangelium secundum Lucam 6, 9)
benedicite male dicentibus vobis, orate pro calumniantibus vos. (Evangelium secundum Lucam 6, 28)
Centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus, qui illi erat pretiosus. (Evangelium secundum Lucam 7, 2)
Respondit ei Iesus: “Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis?”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 23)
Locutus est autem sic Deus: “Erit semen eius accola in terra aliena, et servituti eos subicient et male tractabunt annis quadringentis; (Actus Apostolorum 7, 6)
in quo laboro usque ad vincula quasi male operans; sed verbum Dei non est alligatum! (Epistula II ad Timotheum 2, 9)