Löydetty 250 Tulokset: in Spiritu Sancto
non enim voluntate humana prolata est prophetia aliquando, sed a Spiritu Sancto ducti locuti sunt a Deo homines. (Epistula II Petri 1, 21)
Melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato. (Epistula II Petri 2, 21)
Sed vos unctionem habetis a Sancto et scitis omnes. (Epistula I Ioannis 2, 20)
Et, qui servat mandata eius, in ipso manet, et ipse in eo; et in hoc cognoscimus quoniam manet in nobis, ex Spiritu, quem nobis dedit. (Epistula I Ioannis 3, 24)
In hoc cognoscimus quoniam in ipso manemus, et ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis. (Epistula I Ioannis 4, 13)
Vos autem, carissimi, superaedificantes vosmetipsos sanctissimae vestrae fidei, in Spiritu Sancto orantes, (Epistula Iudae 1, 20)
Fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae (Apocalypsis Ioannis 1, 10)
Statim fui in spiritu: et ecce thronus positus erat in caelo; et supra thronum sedens; (Apocalypsis Ioannis 4, 2)
Et abstulit me in desertum in spiritu. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiae, habentem capita septem et cornua decem. (Apocalypsis Ioannis 17, 3)
Et sustulit me in spiritu super montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem descendentem de caelo a Deo, (Apocalypsis Ioannis 21, 10)