Löydetty 132 Tulokset: hostibus Iudaeorum
Tunc Daniel, cuius nomen Baltassar, obstupuit quasi una hora, et cogitationes eius conturbabant eum. Respondens autem rex ait: “Baltassar, somnium et interpretatio eius non conturbent te”. Respondit Baltassar et dixit: “Domine mi, somnium his, qui te oderunt, et interpretatio eius hostibus tuis sit. (Prophetia Danielis 4, 16)
dicentes: “Ubi est, qui natus est, rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum”. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 2)
Iesus autem stetit ante praesidem; et interrogavit eum praeses dicens: “Tu es Rex Iudaeorum?”. Dixit autem Iesus: “Tu dicis”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 11)
et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et arundinem in dextera eius et, genu flexo ante eum, illudebant ei dicentes: “Ave, rex Iudaeorum!”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 29)
Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: “Hic est Iesus Rex Iudaeorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 37)
Et interrogavit eum Pilatus: “Tu es rex Iudaeorum?”. At ille respondens ait illi: “Tu dicis”. (Evangelium secundum Marcum 15, 2)
Pilatus autem respondit eis et dixit: “Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum?”. (Evangelium secundum Marcum 15, 9)
Pilatus autem iterum respondens aiebat illis: “Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum?”. (Evangelium secundum Marcum 15, 12)
et coeperunt salutare eum: “Ave, rex Iudaeorum!”, (Evangelium secundum Marcum 15, 18)
Et erat titulus causae eius inscriptus: “Rex Iudaeorum”. (Evangelium secundum Marcum 15, 26)
Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum, ut veniret et salvaret servum eius. (Evangelium secundum Lucam 7, 3)
Pilatus autem interrogavit eum dicens: “Tu es rex Iudaeorum?”. At ille respondens ait: “Tu dicis”. (Evangelium secundum Lucam 23, 3)