Löydetty 133 Tulokset: desertum de Sinai
Cumque mane surrexissent, egressi sunt ad desertum Thecue; profectisque eis, stans Iosaphat in medio eorum dixit: “Audite me, Iuda et habitatores Ierusalem! Credite in Domino Deo vestro et permanebitis; credite prophetis eius, et cuncta evenient vobis prospera”. (Liber II Paralipomenon 20, 20)
Ad montem quoque Sinai descendisti et locutus es cum eis de caelo; et dedisti eis iudicia recta et legem rectam, mandata et praecepta bona. (Liber Nehemiae 9, 13)
et eduxit eos in viam Sinai et Cadesbarne. Et eiecerunt omnes inhabitantes in eremo (Liber Iudith 5, 14)
Deflectunt viatorum turmae de viis suis, ascendentes per desertum pereunt. (Liber Iob 6, 18)
Qui immutat cor principum populi terrae et decipit eos et errare eos faciet per invium desertum. (Liber Iob 12, 24)
vox Domini concutientis desertum, et concutiet Dominus desertum Cades. (Liber Psalmorum 29, 8)
terra mota est, etiam caeli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel. (Liber Psalmorum 68, 9)
Currus Dei decem milia milium: Dominus venit de Sinai in sancta. (Liber Psalmorum 68, 18)
Posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim, (Liber Psalmorum 107, 33)
Posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum. (Liber Psalmorum 107, 35)
Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam in aeternum misericordia eius. (Liber Psalmorum 136, 16)
Tunc descenderunt multi quaerentes iustitiam et iudicium in desertum, ut sederent ibi, (Liber I Maccabaeorum 2, 29)