Löydetty 1332 Tulokset: bonum terram
Dixitque Deus: “Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram et universa ligna, quae habent in semetipsis fructum ligni portantem sementem, ut sint vobis in escam (Liber Genesis 1, 29)
Istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt. In die quo fecit Dominus Deus terram et caelum (Liber Genesis 2, 4)
omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnisque herba regionis, priusquam germinaret; non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat, qui operaretur humum, (Liber Genesis 2, 5)
Et fluvius egrediebatur ex Eden ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quattuor capita. 11 Nomen uni Phison: ipse est, qui circuit omnem terram Hevila, ubi est aurum; (Liber Genesis 2, 10)
Et nomen fluvio secundo Geon: ipse est, qui circuit omnem terram Aethiopiae. (Liber Genesis 2, 13)
Dixit quoque Dominus Deus: “Non est bonum esse hominem solum; faciam ei adiutorium simile sui”. (Liber Genesis 2, 18)
Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Deus scientes bonum et malum”. (Liber Genesis 3, 5)
Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis et desiderabile esset lignum ad intellegendum; et tulit de fructu illius et comedit deditque etiam viro suo secum, qui comedit. (Liber Genesis 3, 6)
Et ait Dominus Deus: “Ecce homo factus est quasi unus ex nobis, ut sciat bonum et malum; nunc ergo, ne mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum!”. (Liber Genesis 3, 22)
Cum operatus fueris eum, amplius non dabit tibi fructus suos; vagus et profugus eris super terram”. (Liber Genesis 4, 12)
Cumque coepissent homines multiplicari super terram et fi lias procreassent, (Liber Genesis 6, 1)
Gigantes erant super terram in diebus illis et etiam postquam ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque eis genuerunt: isti sunt potentes a saeculo viri famosi. (Liber Genesis 6, 4)