Löydetty 62 Tulokset: biblicae sapientiae

  • Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae, quia Moyses posuit super eum manus suas; et oboedierunt ei filii Israel feceruntque, sicut praecepit Dominus Moysi. (Liber Deuteronomii 34, 9)

  • non credebam narrantibus, donec ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem sapientiae tuae mihi fuisse narratam; vicisti famam, quam audivi. (Liber II Paralipomenon 9, 6)

  • ut ostenderet tibi secreta sapientiae et arcana consilia eius, et intellegeres quod multo minora quaerat a te, quam meretur iniquitas tua. (Liber Iob 11, 6)

  • Corallia et crystallum non memorabuntur comparatione eius; et possessio sapientiae potior margaritis. (Liber Iob 28, 18)

  • RES. Initium sapientiae timor Domini, SIN. intellectus bonus omnibus facientibus ea; TAU. laudatio eius manet in saeculum saeculi. (Liber Psalmorum 111, 10)

  • Magnus Dominus noster et magnus virtute, sapientiae eius non est numerus. (Liber Psalmorum 147, 5)

  • Principium sapientiae: posside sapientiam et in omni possessione tua acquire prudentiam. (Liber Proverbiorum 4, 7)

  • Viam sapientiae monstravi tibi; duxi te per semitas aequitatis, (Liber Proverbiorum 4, 11)

  • Dic sapientiae: “Soror mea es” et prudentiam voca Amicam, (Liber Proverbiorum 7, 4)

  • Principium sapientiae timor Domini, et scientia Sancti est prudentia. (Liber Proverbiorum 9, 10)

  • Timor Domini disciplina sapientiae, et gloriam praecedit humilitas. (Liber Proverbiorum 15, 33)

  • Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiae. (Liber Proverbiorum 18, 4)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina