Löydetty 150 Tulokset: amorem misericordiam

  • Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, secundum iudicium tuum vivifica me. (Liber Psalmorum 119, 149)

  • Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine; secundum misericordiam tuam vivifica me. (Liber Psalmorum 119, 159)

  • adorabo ad templum sanctum tuum; et confitebor nomini tuo propter misericordiam tuam et veritatem tuam, quoniam magnificasti super omne nomen eloquium tuum. (Liber Psalmorum 138, 2)

  • Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam, in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam. (Liber Psalmorum 143, 8)

  • Et congregatus est conventus, ut essent parati in proelium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes. (Liber I Maccabaeorum 3, 44)

  • et dixerunt: “Non nobis reddas secundum malitias nostras sed secundum misericordiam tuam”. (Liber I Maccabaeorum 13, 46)

  • Contristatus itaque animo Antiochus et flexus ad misericordiam lacrimas fudit, propter defuncti sobrietatem et multam modestiam; (Liber II Maccabaeorum 4, 37)

  • propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet, corripiens vero per aerumnas populum suum non derelinquit. (Liber II Maccabaeorum 6, 16)

  • exspuens autem, quemadmodum oportet accedere eos, qui sustinent non admittere illa, quae non est fas gustare, propter nimium vivendi amorem. (Liber II Maccabaeorum 6, 20)

  • At Maccabaeus, congregata multitudine, intolerabilis iam gentibus efficiebatur, ira Domini in misericordiam conversa. (Liber II Maccabaeorum 8, 5)

  • Facere misericordiam et iudicium magis placet Domino quam victimae. (Liber Proverbiorum 21, 3)

  • Qui sequitur iustitiam et misericordiam, inveniet vitam et iustitiam et gloriam. (Liber Proverbiorum 21, 21)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina