Löydetty 164 Tulokset: amicitia fide prudentia humilitas patientia honestas
vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me. (Epistula ad Galatas 2, 20)
Cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae. (Epistula ad Galatas 3, 7)
Providens autem Scriptura, quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: “Benedicentur in te omnes gentes”. (Epistula ad Galatas 3, 8)
Igitur, qui ex fide sunt, benedi cuntur cum fideli Abraham. (Epistula ad Galatas 3, 9)
Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est, quia iustus ex fide vivet; (Epistula ad Galatas 3, 11)
lex autem non est ex fide; sed, qui fecerit ea, vivet in illis. (Epistula ad Galatas 3, 12)
Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. (Epistula ad Galatas 3, 22)
Itaque lex paedagogus noster fuit in Christum, ut ex fide iustificemur; (Epistula ad Galatas 3, 24)
Nos enim Spiritu ex fide spem iustitiae exspectamus. (Epistula ad Galatas 5, 5)
quam superabundare fecit in nobis in omni sapientia et prudentia, (Epistula ad Ephesios 1, 8)
Pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo. (Epistula ad Ephesios 6, 23)
Tantum digne evangelio Christi conversamini, ut sive cum venero et videro vos, sive absens audiam de vobis quia statis in uno Spiritu unanimes, concertantes fide evangelii; (Epistula ad Philippenses 1, 27)