Löydetty 1146 Tulokset: ama
Clamavit autem Moyses ad Dominum dicens: “Quid faciam populo huic? Adhuc paululum et lapidabunt me”. (Liber Exodus 17, 4)
Venit autem Amalec et pugnabat contra Israel in Raphidim. (Liber Exodus 17, 8)
Dixitque Moyses ad Iosue: “Elige nobis viros et egressus pugna contra Amalec; cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea”. (Liber Exodus 17, 9)
Fecit Iosue, ut locutus erat ei Moyses, et pugnavit contra Amalec; Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis. (Liber Exodus 17, 10)
Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israel; sin autem remisisset, superabat Amalec. (Liber Exodus 17, 11)
Vicitque Iosue Amalec et populum eius in ore gladii. (Liber Exodus 17, 13)
Dixit autem Dominus ad Moysen: “Scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Iosue; delebo enim memoriam Amalec sub caelo”. (Liber Exodus 17, 14)
dicens: “Quia manus contra solium Domini: bellum Domino erit contra Amalec a generatione in generationem”. (Liber Exodus 17, 16)
ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis eius, nec habet aliud, in quo dormiat; si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum. (Liber Exodus 22, 26)
Non suscipies famam falsam nec iunges manum tuam cum impio, ut dicas falsum testimonium. (Liber Exodus 23, 1)
oleum ad luminaria concinnanda, aromata in unguentum et in thymiama boni odoris, (Liber Exodus 25, 6)
Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar. (Liber Exodus 28, 1)