Löydetty 1219 Tulokset: Promisit terram Moab
Dixit autem ad cultorem vineae: “Ecce anni tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio. Succide ergo illam. Ut quid etiam terram evacuat?”. (Evangelium secundum Lucam 13, 7)
Neque in terram neque in sterquilinium utile est, sed foras proiciunt illud. Qui habet aures audiendi, audiat”. (Evangelium secundum Lucam 14, 35)
Facilius est autem caelum et terram praeterire, quam de Lege unum apicem cadere. (Evangelium secundum Lucam 16, 17)
et ad terram prosternent te et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae”. (Evangelium secundum Lucam 19, 44)
Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! Erit enim pressura magna super terram et ira populo huic, (Evangelium secundum Lucam 21, 23)
Et erunt signa in sole et luna et stellis, et super terram pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum, (Evangelium secundum Lucam 21, 25)
Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. (Evangelium secundum Lucam 22, 44)
Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: “Quid quaeritis viventem cum mortuis? (Evangelium secundum Lucam 24, 5)
Post haec venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram, et illic demorabatur cum eis et baptizabat. (Evangelium secundum Ioannem 3, 22)
Volebant ergo accipere eum in navem, et statim fuit navis ad terram, in quam ibant. (Evangelium secundum Ioannem 6, 21)
Haec cum dixisset, exspuit in terram et fecit lutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius (Evangelium secundum Ioannem 9, 6)
Amen, amen dico vobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. (Evangelium secundum Ioannem 12, 24)