Löydetty 35 Tulokset: Mansit
Iuncta est itaque puellis Booz usque ad finem messis hordei et tritici; et mansit cum socru sua. (Liber Ruth 2, 23)
Et ait ei Elcana vir suus: “Fac, quod bonum tibi videtur, et mane, donec ablactes eum; precorque, ut impleat Dominus verbum suum”. Mansit ergo mulier et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte. (Liber I Samuelis 1, 23)
Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies; erat quippe iam annus vicesimus, et ingemuit omnis domus Israel post Dominum. (Liber I Samuelis 7, 2)
Ait ergo David ad Uriam: “Mane hic etiam hodie, et cras dimittam te”. Mansit Urias in Ierusalem die illa et altera. (Liber II Samuelis 11, 12)
Dixit autem ei Absalom frater suus: “Num Amnon frater tuus fuit tecum? Sed nunc, soror, tace: frater tuus est; neque affligas cor tuum pro re hac”. Mansit itaque Thamar desolata in domo Absalom fratris sui. (Liber II Samuelis 13, 20)
Accidit autem, ut occurreret Absalom servis David sedens mulo; cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhaesit caput eius quercui, et mansit suspensus inter caelum et terram; mulus, cui insederat, pertransivit. (Liber II Samuelis 18, 9)
Cumque venisset illuc, mansit in spelunca. Et ecce sermo Domini ad eum dixitque illi: “Quid hic agis, Elia?”. (Liber I Regum 19, 9)
Et recedens abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et mansit in Nineve. (Liber II Regum 19, 36)
Mansit ergo arca Dei apud domum Obededom tribus mensibus; et benedixit Dominus domui eius et omnibus quae habebat. (Liber I Paralipomenon 13, 14)
Et populus laetabatur in Ierusalem contra faciem sanctorum per menses tres, et Iudith cum illis mansit. (Liber Iudith 16, 20)
foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit; (Liber Iob 31, 32)
et assidebat ei, ut traderet eum ipsi, ut regnaret loco patris sui. Et enuntiavit ei quanta constituerat Demetrius et inimicitias exercituum eius adversus illum; et mansit ibi diebus multis. (Liber I Maccabaeorum 11, 40)