Löydetty 153 Tulokset: Jesu Maria Magdalene discipuli
porro unum est necessarium; Maria enim optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea”. (Evangelium secundum Lucam 10, 42)
Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret; quod cum viderent, discipuli increpabant illos. (Evangelium secundum Lucam 18, 15)
Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum; secuti sunt autem illum et discipuli. (Evangelium secundum Lucam 22, 39)
Erat autem Maria Magdalene et Ioanna et Maria Iacobi; et ceterae cum eis dicebant ad apostolos haec. (Evangelium secundum Lucam 24, 10)
Et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum. (Evangelium secundum Ioannem 1, 37)
vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias. (Evangelium secundum Ioannem 2, 2)
Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius. (Evangelium secundum Ioannem 2, 11)
Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius, et ibi manserunt non multis diebus. (Evangelium secundum Ioannem 2, 12)
Recordati sunt discipuli eius quia scriptum est: “Zelus domus tuae comedit me”. (Evangelium secundum Ioannem 2, 17)
Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturae et sermoni, quem dixit Iesus. (Evangelium secundum Ioannem 2, 22)
Post haec venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram, et illic demorabatur cum eis et baptizabat. (Evangelium secundum Ioannem 3, 22)
— quamquam Iesus ipse non baptizaret sed discipuli eius — (Evangelium secundum Ioannem 4, 2)