Löydetty 15 Tulokset: Honor Father and Mother
Iudaeis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor et tripudium. (Liber Esther 8, 16)
Sanctificatio eius desolata est sicut solitudo, dies festi eius conversi sunt in luctum, sabbata eius in opprobrium, honor eius in nihilum. (Liber I Maccabaeorum 1, 39)
Honor est homini separari a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis. (Liber Proverbiorum 20, 3)
Ornamentum iuvenum fortitudo eorum, et honor senum canities. (Liber Proverbiorum 20, 29)
Honor et ignominia in sermone; lingua vero homini subversio est ipsius. (Liber Ecclesiasticus 5, 15)
Et rogavit populus Dominum excelsum in prece coram Misericorde, usque dum perfectus est honor Domini; et munus suum perfecerunt. (Liber Ecclesiasticus 50, 21)
et data sunt ei potestas et honor et regnum; et omnes populi, tribus et linguae ipsi servierunt: potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur. (Prophetia Danielis 7, 14)
Et stabit in loco eius despectus, et non tribuetur ei honor regius; et veniet clam et obtinebit regnum in fraudulentia. (Prophetia Danielis 11, 21)
Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? Et si Dominus ego sum, ubi est timor meus?, dicit Dominus exercituum ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum et dicitis: “In quo despeximus nomen tuum?”. (Prophetia Malachiae 1, 6)
gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco. (Epistula ad Romanos 2, 10)
Regi autem saeculorum, incorruptibili, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. (Epistula I ad Timotheum 1, 17)
qui solus habet immortalitatem, lucem habitans inaccessibilem, quem vidit nullus hominum nec videre potest; cui honor et imperium sempiternum. Amen. (Epistula I ad Timotheum 6, 16)