Löydetty 8660 Tulokset: Dom

  • Exemplum accipite, fratres, laboris et patientiae prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini. (Epistula Iacobi 5, 10)

  • Ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt; sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis, quoniam misericors est Dominus et miserator. (Epistula Iacobi 5, 11)

  • Infirmatur quis in vobis? Advocet presbyteros ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini. (Epistula Iacobi 5, 14)

  • Et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit, dimittentur ei. (Epistula Iacobi 5, 15)

  • Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis, (Epistula I Petri 1, 3)

  • verbum autem Domini manet in aeternum. Hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos. (Epistula I Petri 1, 25)

  • si gustastis quoniam dulcis Dominus. (Epistula I Petri 2, 3)

  • et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum. (Epistula I Petri 2, 5)

  • Subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum: sive regi quasi praecellenti (Epistula I Petri 2, 13)

  • Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis sed etiam pravis. (Epistula I Petri 2, 18)

  • sicut Sara oboediebat Abrahae dominum eum vocans: cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem. (Epistula I Petri 3, 6)

  • Quia oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum; vultus autem Domini super facientes mala”. (Epistula I Petri 3, 12)


“Façamos o bem, enquanto temos tempo à nossa disposição. Assim, daremos glória ao nosso Pai celeste, santificaremos nós mesmos e daremos bom exemplo aos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina