Löydetty 530 Tulokset: Dies Dominica
erunt enim dies illi tribulatio talis, qualis non fuit ab initio creaturae, quam condidit Deus, usque nunc, neque fiet. (Evangelium secundum Marcum 13, 19)
Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro. Sed propter electos, quos elegit, breviavit dies. (Evangelium secundum Marcum 13, 20)
Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam. (Evangelium secundum Lucam 1, 23)
Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens: (Evangelium secundum Lucam 1, 24)
Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret, (Evangelium secundum Lucam 2, 6)
Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. (Evangelium secundum Lucam 2, 21)
Et postquam impleti sunt dies purgationis eorum secundum legem Moysis, tulerunt illum in Hierosolymam, ut sisterent Domino, (Evangelium secundum Lucam 2, 22)
Venient autem dies; et cum ablatus fuerit ab illis sponsus, tunc ieiunabunt in illis diebus”. (Evangelium secundum Lucam 5, 35)
Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit Duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit: (Evangelium secundum Lucam 6, 13)
Dies autem coeperat declinare; et accedentes Duodecim dixerunt illi: “Dimitte turbam, ut euntes in castella villasque, quae circa sunt, divertant et inveniant escas, quia hic in loco deserto sumus”. (Evangelium secundum Lucam 9, 12)
Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum et Ioannem et Iacobum et ascendit in montem, ut oraret. (Evangelium secundum Lucam 9, 28)
Factum est autem, dum complerentur dies assumptionis eius, et ipse faciem suam firmavit, ut iret Ierusalem, (Evangelium secundum Lucam 9, 51)