Löydetty 214 Tulokset: Bellum Raba Ammonitas et Ioab et Sirom

  • et venit Urias ad David. Quaesivitque David quam recte ageret Ioab et populus, et quomodo administraretur bellum; (Liber II Samuelis 11, 7)

  • Et ait Urias ad David: “Arca et Israel et Iuda habitant in papilionibus, et dominus meus Ioab et servi domini mei super faciem terrae manent; et ego ingrediar domum meam, ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea? Per salutem tuam et per salutem animae tuae, non faciam rem hanc!”. (Liber II Samuelis 11, 11)

  • Factum est ergo mane, et scripsit David epistulam ad Ioab misitque per manum Uriae (Liber II Samuelis 11, 14)

  • Igitur cum Ioab obsideret urbem, posuit Uriam in loco, quo sciebat viros esse fortissimos. (Liber II Samuelis 11, 16)

  • Egressique viri de civitate bellabant adversum Ioab; et ceciderunt de populo, de servis David, et mortuus est etiam Urias Hetthaeus. (Liber II Samuelis 11, 17)

  • Misit itaque Ioab et nuntiavit David omnia de proelio; (Liber II Samuelis 11, 18)

  • Abiit ergo nuntius et venit et narravit David omnia, quae ei praeceperat Ioab. (Liber II Samuelis 11, 22)

  • Et dixit David ad nuntium: “Haec dices Ioab: Non te affligat ista res; varius enim eventus est belli, et nunc hunc, nunc illum consumit gladius; corrobora proelium tuum adversus urbem, ut destruas eam. Et tu conforta eum”. (Liber II Samuelis 11, 25)

  • Igitur pugnavit Ioab contra Rabba filiorum Ammon et expugnavit urbem regiam. (Liber II Samuelis 12, 26)

  • Misitque Ioab nuntios ad David dicens: “Dimicavi adversum Rabba et cepi urbem aquarum; (Liber II Samuelis 12, 27)

  • Intellegens autem Ioab filius Sarviae quod cor regis ver sum esset ad Absalom, (Liber II Samuelis 14, 1)

  • Et ingredieris ad regem et loqueris ad eum sermones huiuscemodi”. Posuit autem Ioab verba in ore eius. (Liber II Samuelis 14, 3)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina