Löydetty 365 Tulokset: Altare et tabernaculum aeris æneas
et ante tabernaculum conventus altare holocausti, (Liber Exodus 40, 6)
et labrum inter altare et tabernaculum conventus et implebis illud aqua. (Liber Exodus 40, 7)
Unges quoque altare holocausti et omnia vasa eius et consecrabis altare, et erit sanctum sanctorum. (Liber Exodus 40, 10)
Posuit et altare aureum in tabernaculo conventus coram propitiatorio (Liber Exodus 40, 26)
et altare holocausti in vestibulo habitaculi, tabernaculi conventus, offerens in eo holocaustum et sacrificium, sicut Dominus imperaverat Moysi. (Liber Exodus 40, 29)
Labrum quoque statuit inter tabernaculum conventus et altare implens illud aqua; (Liber Exodus 40, 30)
cum ingrederentur tabernaculum conventus et accederent ad altare, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 40, 32)
Et operuit nubes tabernaculum conventus, et gloria Domini implevit habitaculum. (Liber Exodus 40, 34)
Nec poterat Moyses ingredi tabernaculum conventus, quia habitavit nubes super illud, et gloria Domini replevit habitaculum. (Liber Exodus 40, 35)
Intestina autem et crura offerens lavabit aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum, incensum suavissimi odoris Domino. (Liber Leviticus 1, 9)
immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino. Sanguinem vero illius aspergent contra altare filii Aaron sacerdotes per circuitum; (Liber Leviticus 1, 11)
Intestina vero et crura lavabit offerens aqua, et oblata omnia adolebit sacerdos super altare: holocaustum est et incensum odoris suavissimi Domino. (Liber Leviticus 1, 13)