1. In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae

2. et dicens: “Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum”.

3. Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: “Vox clamantis in deserto: "Parate viam Domini, rectas facite semitas eius!"”.

4. Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis cameli et zonam pelliceam circa lumbos suos; esca autem eius erat locustae et mel silvestre.

5. Tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanem,

6. et baptizabantur in Iordane flumine ab eo, confitentes peccata sua.

7. Videns autem multos pharisaeorum et sadducaeorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: “Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a futura ira?

8. Facite ergo fructum dignum paenitentiae

9. et ne velitis dicere intra vos: “Patrem habemus Abraham”; dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios.

10. Iam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur.

11. Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni,

12. cuius ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili”.

13. Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo.

14. Ioannes autem prohibebat eum dicens: “Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?”.

15. Respondens autem Iesus dixit ei: “Sine modo, sic enim decet nos implere omnem iustitiam”. Tunc dimittit eum.

16. Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se.

17. Et ecce vox de caelis dicens: “Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui”.





“Dirás tu o mais belo dos credos quando houver noite em redor de ti, na hora do sacrifício, na dor, no supremo esforço duma vontade inquebrantável para o bem. Este credo é como um relâmpago que rasga a escuridão de teu espírito e no seu brilho te eleva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina