Fundar 245 Resultados para: solium ignem mari vitrum iustitiae
et post commotionem ignis non in igne Dominus et post ignem sibilus auræ tenuis (Liber I Regum 19, 12)
ille vero addens ait propterea audi sermonem Domini vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum cæli adsistentem ei a dextris et a sinistris (Liber I Regum 22, 19)
rex vero Josaphat fecerat classes in mari quæ navigarent in Ophir propter aurum et ire non potuerunt quia confractæ sunt in Asiongaber (Liber I Regum 22, 49)
eligite meliorem et eum qui vobis placuerit de filiis domini vestri et ponite eum super solium patris sui et pugnate pro domo domini vestri (Liber II Regum 10, 3)
et dormivit Joas cum patribus suis Hieroboam autem sedit super solium ejus porro Joas sepultus est in Samaria cum regibus Israël (Liber II Regum 13, 13)
sed ambulavit in via regum Israël insuper et filium suum consecravit transferens per ignem secundum idola gentium quæ dissipavit Dominus coram filiis Israël (Liber II Regum 16, 3)
et consecrabant ei filios suos et filias suas per ignem et divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino et inritarent eum (Liber II Regum 17, 17)
et miserunt deos eorum in ignem non enim erant dii sed opera manuum hominum e ligno et lapide et perdiderunt eos (Liber II Regum 19, 18)
et transduxit filium suum per ignem et ariolatus est et observavit auguria et fecit pythones et aruspices multiplicavit ut faceret malum coram Domino et inritaret eum (Liber II Regum 21, 6)
contaminavit quoque Thafeth quod est in convalle filii Ennom ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch (Liber II Regum 23, 10)
ipse ædificabit mihi domum et firmabo solium ejus usque in æternum (Liber I Paralipomenon 17, 12)
ipse ædificabit domum nomini meo et ipse erit mihi in filium et ego ero ei in patrem firmaboque solium regni ejus super Israël in æternum (Liber I Paralipomenon 22, 10)