Fundar 10 Resultados para: plenitudine

  • et de frugibus terræ et plenitudine ejus benedictio illius qui apparuit in rubo veniat super caput Joseph et super verticem nazarei inter fratres suos (Liber Deuteronomii 33, 16)

  • non enim sicut in aliis nationibus Dominus patienter expectat ut eas cum judicii dies venerit in plenitudine peccatorum puniat (Liber II Maccabaeorum 6, 14)

  • timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi (Liber Proverbiorum 19, 23)

  • in medio populo exaltabitur et in plenitudine sancta admirabitur (Liber Ecclesiasticus 24, 3)

  • et radicavi in populo honorificato et in parte Dei mei hereditas illius et in plenitudine sanctorum detentio mea (Liber Ecclesiasticus 24, 16)

  • cum dedero terram Ægypti desolatam deseretur autem terra a plenitudine sua quando percussero omnes habitatores ejus et scient quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 32, 15)

  • et de plenitudine ejus nos omnes accepimus et gratiam pro gratia (Evangelium secundum Ioannem 1, 16)

  • devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quæ ministratur a nobis (Epistula II ad Corinthios 8, 20)

  • quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 5)

  • accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda (Epistula ad Hebraeos 10, 22)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina