Fundar 68 Resultados para: mors Agag
quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est (Epistula ad Romanos 6, 21)
stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita æterna in Christo Jesu Domino nostro (Epistula ad Romanos 6, 23)
quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum (Epistula ad Romanos 7, 13)
nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax (Epistula ad Romanos 8, 6)
certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines (Epistula ad Romanos 8, 38)
sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive præsentia sive futura omnia enim vestra sunt (Epistula I ad Corinthios 3, 22)
quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum (Epistula I ad Corinthios 15, 21)
novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus ejus cum autem dicat (Epistula I ad Corinthios 15, 26)
cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria (Epistula I ad Corinthios 15, 54)
ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus (Epistula I ad Corinthios 15, 55)
ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis (Epistula II ad Corinthios 4, 12)
ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris (Epistula ad Hebraeos 9, 16)