Fundar 288 Resultados para: Templum Salomon
Salomon autem præbebat Hiram viginti milia chororum tritici in cibum domui ejus et viginti choros purissimi olei hæc tribuebat Salomon Hiram per annos singulos (Liber I Regum 5, 11)
legitque rex Salomon operas de omni Israël et erat indictio triginta milia virorum (Liber I Regum 5, 13)
domus autem quam ædificabat rex Salomon Domino habebat sexaginta cubitos in longitudine et viginti cubitos in latitudine et triginta cubitos in altitudine (Liber I Regum 6, 2)
et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis juxta mensuram latitudinis templi et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi (Liber I Regum 6, 3)
igitur ædificavit Salomon domum et consummavit eam (Liber I Regum 6, 14)
porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi (Liber I Regum 6, 17)
domum autem suam ædificavit Salomon tredecim annis et ad perfectum usque perduxit (Liber I Regum 7, 1)
et domuncula in qua sedetur ad judicandum erat in media porticu simili opere domum quoque fecit filiæ Pharaonis quam uxorem duxerat Salomon tali opere quali et hanc porticum (Liber I Regum 7, 8)
misit quoque rex Salomon et tulit Hiram de Tyro (Liber I Regum 7, 13)
et posuit Salomon omnia vasa propter multitudinem autem nimiam non erat pondus æris (Liber I Regum 7, 47)
fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini altare aureum et mensam super quam ponerentur panes propositionis auream (Liber I Regum 7, 48)
et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini et intulit quæ sanctificaverat David pater suus argentum et aurum et vasa reposuitque in thesauris domus Domini (Liber I Regum 7, 51)