Fundar 50 Resultados para: Sabbatum
et cessare faciam omne gaudium ejus sollemnitatem ejus neomeniam ejus sabbatum ejus et omnia festa tempora ejus (Prophetia Osee 2, 11)
dicentes quando transibit mensis et venundabimus merces et sabbatum et aperiemus frumentum ut inminuamus mensuram et augeamus siclum et subponamus stateras dolosas (Prophetia Amos 8, 5)
aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt (Evangelium secundum Matthaeum 12, 5)
et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum (Evangelium secundum Marcum 2, 27)
et cum jam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatum (Evangelium secundum Marcum 15, 42)
et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Jacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum (Evangelium secundum Marcum 16, 1)
et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat (Evangelium secundum Lucam 23, 54)
et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo die (Evangelium secundum Ioannem 5, 9)
dicebant Judæi illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuum (Evangelium secundum Ioannem 5, 10)
propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum æqualem se faciens Deo respondit itaque Jesus et dixit eis (Evangelium secundum Ioannem 5, 18)
erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus et aperuit oculos ejus (Evangelium secundum Ioannem 9, 14)
dicebant ergo ex Pharisæis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator hæc signa facere et scisma erat in eis (Evangelium secundum Ioannem 9, 16)