Fundar 1098 Resultados para: Peccatum David
iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra (Epistula ad Hebraeos 4, 7)
et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon Barac Samson Jepthæ David et Samuhel et prophetis (Epistula ad Hebraeos 11, 32)
ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen (Epistula ad Hebraeos 12, 1)
nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes (Epistula ad Hebraeos 12, 4)
dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem (Epistula Iacobi 1, 15)
si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores (Epistula Iacobi 2, 9)
scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi (Epistula Iacobi 4, 17)
qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius (Epistula I Petri 2, 22)
si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est (Epistula I Ioannis 1, 8)
omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit et peccatum est iniquitas (Epistula I Ioannis 3, 4)
et scitis quoniam ille apparuit ut peccata tolleret et peccatum in eo non est (Epistula I Ioannis 3, 5)
qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus peccat in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli (Epistula I Ioannis 3, 8)