Fundar 279 Resultados para: Murus Hiericho proelium tubis victoria Israhel Hiericho et Faedia arca Iosue Chananica et bellum victoria
aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se (Evangelium secundum Lucam 14, 31)
factum est autem cum adpropinquaret Hiericho cæcus quidam sedebat secus viam mendicans (Evangelium secundum Lucam 18, 35)
et ingressus perambulabat Hiericho (Evangelium secundum Lucam 19, 1)
etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum (Epistula I ad Corinthios 14, 8)
cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria (Epistula I ad Corinthios 15, 54)
ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus (Epistula I ad Corinthios 15, 55)
fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem (Epistula ad Hebraeos 11, 30)
qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in diebus Nœ cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animæ salvæ factæ sunt per aquam (Epistula I Petri 3, 20)
quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum et hæc est victoria quæ vincit mundum fides nostra (Epistula I Ioannis 5, 4)
et habebant loricas sicut loricas ferreas et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum (Apocalypsis Ioannis 9, 9)
et cum finierint testimonium suum bestia quæ ascendit de abysso faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos (Apocalypsis Ioannis 11, 7)
et apertum est templum Dei in cælo et visa est arca testamenti ejus in templo ejus et facta sunt fulgora et voces et terræmotus et grando magna (Apocalypsis Ioannis 11, 19)