Fundar 745 Resultados para: Meum
sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est (Evangelium secundum Marcum 10, 40)
adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum dicens quia reverebuntur filium meum (Evangelium secundum Marcum 12, 6)
et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit (Evangelium secundum Marcum 13, 13)
quod habuit hæc fecit prævenit unguere corpus meum in sepulturam (Evangelium secundum Marcum 14, 8)
et manducantibus illis accepit Jesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum (Evangelium secundum Marcum 14, 22)
quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines (Evangelium secundum Lucam 1, 25)
Jesus autem ibat cum illis et cum jam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres (Evangelium secundum Lucam 7, 6)
hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui præparabit viam tuam ante te (Evangelium secundum Lucam 7, 27)
oleo caput meum non unxisti hæc autem unguento unxit pedes meos (Evangelium secundum Lucam 7, 46)
et ecce vir de turba exclamavit dicens magister obsecro te respice in filium meum quia unicus est mihi (Evangelium secundum Lucam 9, 38)
ait autem ad alterum sequere me ille autem dixit Domine permitte mihi primum ire sepelire patrem meum (Evangelium secundum Lucam 9, 59)
surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in cælum et coram te (Evangelium secundum Lucam 15, 18)