Fundar 4195 Resultados para: Ejus
dixit feliciter et idcirco vocavit nomen ejus Gad (Liber Genesis 30, 11)
et exaudivit Deus preces ejus concepitque et peperit filium quintum (Liber Genesis 30, 17)
et ait ditavit me Deus dote bona etiam hac vice mecum erit maritus meus eo quod genuerim ei sex filios et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon (Liber Genesis 30, 20)
et posuit spatium itineris inter se et generum dierum trium qui pascebat reliquos greges ejus (Liber Genesis 30, 36)
cumque abisset tam ipse quam omnia quæ juris ejus erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad (Liber Genesis 31, 21)
dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad id est tumulus Testis (Liber Genesis 31, 48)
qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris ejus et statim emarcuit (Liber Genesis 32, 25)
quam ob causam non comedunt filii Israël nervum qui emarcuit in femore Jacob usque in præsentem diem eo quod tetigerit nervum femoris ejus et obstipuerit (Liber Genesis 32, 32)
et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero et filios ejus in secundo loco Raël autem et Joseph novissimos (Liber Genesis 33, 2)
et ipse prægrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater ejus (Liber Genesis 33, 3)
præcedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia ejus sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir (Liber Genesis 33, 14)
et conglutinata est anima ejus cum ea tristemque blanditiis delinivit (Liber Genesis 34, 3)