Fundar 141 Resultados para: vita spiritualis
Cinis est enim cor ejus, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ejus: (Liber Sapientiae 15, 10)
Sustine sustentationes Dei: conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua. (Liber Ecclesiasticus 2, 3)
Qui honorat patrem suum vita vivet longiore, et qui obedit patri refrigerabit matrem. (Liber Ecclesiasticus 3, 7)
Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius: (Liber Ecclesiasticus 3, 14)
Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis. (Liber Ecclesiasticus 5, 1)
Nihil est iniquius quam amare pecuniam: hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua. (Liber Ecclesiasticus 10, 10)
Omnis potentatus brevis vita ; languor prolixior gravat medicum. (Liber Ecclesiasticus 10, 11)
Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas, a Deo sunt: (Liber Ecclesiasticus 11, 14)
Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua. (Liber Ecclesiasticus 13, 18)
Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei dabitur illi: (Liber Ecclesiasticus 15, 18)
Qui gaudet iniquitate, denotabitur: et qui odit correptionem, minuetur vita: et qui odit loquacitatem, extinguit malitiam. (Liber Ecclesiasticus 19, 5)
nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui. (Liber Ecclesiasticus 22, 12)