Fundar 125 Resultados para: verum duces
Dixitque Dominus ad Moysen: Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris. (Liber Numeri 7, 11)
Et dixit Dominus ad Moysen: Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israël, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri: et duces eos ad ostium tabernaculi fœderis, faciesque ibi stare tecum, (Liber Numeri 11, 16)
Tolle Aaron et filium ejus cum eo, et duces eos in montem Hor. (Liber Numeri 20, 25)
Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis, et in baculis suis. De solitudine, Matthana. (Liber Numeri 21, 18)
Videbo eum, sed non modo: intuebor illum, sed non prope. Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israël: et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth. (Liber Numeri 24, 17)
et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter et verum esse repereris, et abominatio facta est in Israël: (Liber Deuteronomii 17, 4)
Duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt: Quis est homo qui ædificavit domum novam, et non dedicavit eam? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet eam. (Liber Deuteronomii 20, 5)
Cumque siluerint duces exercitus, et finem loquendi fecerint, unusquisque suos ad bellandum cuneos præparabit. (Liber Deuteronomii 20, 9)
etiamsi non est propinquus frater tuus, nec nosti eum: duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu quærat ea frater tuus, et recipiat. (Liber Deuteronomii 22, 2)
Quod si verum est quod objicit, et non est in puella inventa virginitas, (Liber Deuteronomii 22, 20)
Pondus habebis justum et verum, et modius æqualis et verus erit tibi: ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi. (Liber Deuteronomii 25, 15)
Nunc ergo jurate mihi per Dominum, ut quomodo ego misericordiam feci vobiscum, ita et vos faciatis cum domo patris mei: detisque mihi verum signum, (Liber Iosue 2, 12)