Fundar 199 Resultados para: timor Dei vita
Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus. (Liber Iob 7, 1)
Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona. (Liber Iob 7, 7)
Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. (Liber Iob 27, 6)
Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia ; et recedere a malo, intelligentia. (Liber Iob 28, 28)
quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni: (Liber Iob 30, 2)
Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animæ illius cibus ante desiderabilis. (Liber Iob 33, 20)
Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis. (Liber Iob 33, 22)
Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos. (Liber Iob 36, 14)
Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est ; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt ; non est timor Dei ante oculos eorum. (Liber Psalmorum 13, 3)
Dominum non invocaverunt ; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. (Liber Psalmorum 13, 5)
ab inimicis manus tuæ. Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum ; de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt filiis, et dimiserunt reliquias suas parvulis suis. (Liber Psalmorum 16, 14)
Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi ; judicia Domini vera, justificata in semetipsa, (Liber Psalmorum 18, 10)