Fundar 27 Resultados para: sabbato
Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus. (Evangelium secundum Lucam 6, 1)
Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida. (Evangelium secundum Lucam 6, 6)
Observabant autem scribæ et pharisæi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum. (Evangelium secundum Lucam 6, 7)
Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ: Sex dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati. (Evangelium secundum Lucam 13, 14)
Respondens autem ad illum Dominus, dixit: Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a præsepio, et ducit adaquare? (Evangelium secundum Lucam 13, 15)
Et factum est cum intraret Jesus in domum cujusdam principis pharisæorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. (Evangelium secundum Lucam 14, 1)
Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et pharisæos, dicens: Si licet sabbato curare? (Evangelium secundum Lucam 14, 3)
jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo. (Evangelium secundum Lucam 18, 12)
Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. (Evangelium secundum Lucam 23, 56)
Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato. (Evangelium secundum Ioannem 5, 16)
propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem. (Evangelium secundum Ioannem 7, 22)
Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato? (Evangelium secundum Ioannem 7, 23)