Fundar 85 Resultados para: remissionem peccare scelera misericordiae/page/1/page/3/page/7
nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es: quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum? (Liber Genesis 39, 9)
E quibus unus Ruben, ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum: et non audistis me? en sanguis ejus exquiritur. (Liber Genesis 42, 22)
Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum : quod tibi certe erit in scandalum. (Liber Exodus 23, 33)
qui custodis misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem. (Liber Exodus 34, 7)
sive rem perditam invenerit, et inficians insuper pejeraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines, (Liber Leviticus 6, 3)
et quibus polluta est terra: cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos. (Liber Leviticus 18, 25)
Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ: ipse est enim jubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam: (Liber Leviticus 25, 10)
Dominus patiens et multæ misericordiæ, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem. (Liber Numeri 14, 18)
Septimo anno facies remissionem, (Liber Deuteronomii 15, 1)
Omnia enim hæc abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo. (Liber Deuteronomii 18, 12)
non poterit prior maritus recipere eam in uxorem: quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino: ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam. (Liber Deuteronomii 24, 4)
Et tradet Dominus Israël propter peccata Jeroboam, qui peccavit, et peccare fecit Israël. (Liber I Regum 14, 16)