Fundar 71 Resultados para: postea
Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 2)
Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 29)
Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 32)
Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es ; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. (Evangelium secundum Ioannem 5, 14)
Respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo: scies autem postea. (Evangelium secundum Ioannem 13, 7)
Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado non potes me modo sequi: sequeris autem postea. (Evangelium secundum Ioannem 13, 36)
Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio. (Evangelium secundum Ioannem 19, 28)
Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic: (Evangelium secundum Ioannem 21, 1)
(Timuit enim ne forte raperent eum Judæi, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tamquam accepturus pecuniam.) (Actus Apostolorum 23, 25)
Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ. (Epistula ad Hebraeos 12, 11)
scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est: non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam. (Epistula ad Hebraeos 12, 17)