Fundar 77 Resultados para: nomina
Accesserunt autem filiæ Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph: quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa. (Liber Numeri 27, 1)
Hæc sunt nomina virorum qui terram vobis divident, Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, (Liber Numeri 34, 17)
Tradetque reges eorum in manus tuas, et disperdes nomina eorum sub cælo: nullus poterit resistere tibi, donec conteras eos. (Liber Deuteronomii 7, 24)
Dissipate aras eorum, et confringite statuas: lucos igne comburite, et idola comminuite: disperdite nomina eorum de locis illis. (Liber Deuteronomii 12, 3)
Salphaad vero filio Hepher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii, sed solæ filiæ: quarum ista sunt nomina: Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa. (Liber Iosue 17, 3)
De tribubus filiorum Juda et Simeon dedit Josue civitates, quarum ista sunt nomina, (Liber Iosue 21, 9)
apprehendit puerum de viris Soccoth: interrogavitque eum nomina principum et seniorum Soccoth, et descripsit septuaginta septem viros. (Liber Iudicum 8, 14)
Fuerunt autem filii Saul, Jonathas, et Jessui, et Melchisua: et nomina duarum filiarum ejus, nomen primogenitæ Merob, et nomen minoris Michol. (Liber I Samuelis 14, 49)
Abierunt autem tres filii ejus majores post Saul in prælium: et nomina trium filiorum ejus qui perrexerunt ad bellum, Eliab primogenitus, et secundus Abinadab, tertiusque Samma. (Liber I Samuelis 17, 13)
et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem: Samua, et Sobab, et Nathan, et Salomon, (Liber II Samuelis 5, 14)
Hæc nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno. (Liber II Samuelis 23, 8)
Et hæc nomina eorum : Benhur in monte Ephraim. (Liber I Regum 4, 8)