Fundar 248 Resultados para: mittens mare
Tonet mare et plenitudo ejus ; exsultent agri, et omnia quæ in eis sunt. (Liber I Paralipomenon 16, 32)
Necnon de Thebath et Chun urbibus Adarezer æris plurimum, de quo fecit Salomon mare æneum, et columnas, et vasa ænea. (Liber I Paralipomenon 18, 8)
Nos autem cædemus ligna de Libano, quot necessaria habueris, et applicabimus ea ratibus per mare in Joppe: tuum autem erit transferre ea in Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 2, 16)
Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum: quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus. (Liber II Paralipomenon 4, 2)
et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad aquilonem, et alii tres ad occidentem: porro tres alii meridiem, et tres qui reliqui erant, orientem, habentes mare superpositum: posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari. (Liber II Paralipomenon 4, 4)
Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem. (Liber II Paralipomenon 4, 10)
mare unum, boves quoque duodecim sub mari, (Liber II Paralipomenon 4, 15)
Veneruntque nuntii, et indicaverunt Josaphat, dicentes: Venit contra te multitudo magna de his locis quæ trans mare sunt, et de Syria: et ecce consistunt in Asasonthamar, quæ est Engaddi. (Liber II Paralipomenon 20, 2)
Dederunt autem pecunias latomis et cæmentariis: cibum quoque, et potum, et oleum Sidoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Joppe, juxta quod præceperat Cyrus rex Persarum eis. (Liber Esdrae 3, 7)
Et vidisti afflictionem patrum nostrorum in Ægypto, clamoremque eorum audisti super mare Rubrum. (Liber Nehemiae 9, 9)
Et mare divisisti ante eos, et transierunt per medium maris in sicco : persecutores autem eorum projecisti in profundum, quasi lapidem in aquas validas. (Liber Nehemiae 9, 11)
Et transivit Euphraten, et venit in Mesopotamiam: et fregit omnes civitates excelsas quæ erant ibi, a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare: (Liber Iudith 2, 14)