Fundar 39 Resultados para: miserere
Dixit quoque Sara : Miserere nobis Domine, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani. (Liber Thobis 8, 10)
Tu, quia pius es, miserere nostri, aut in tuo flagello vindica iniquitates nostras, et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te, (Liber Iudith 7, 20)
Et nunc, Domine rex, Deus Abraham, miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et hæreditatem tuam delere. (Liber Esther 13, 15)
Cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam. (Liber Psalmorum 4, 2)
Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum ; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. (Liber Psalmorum 6, 3)
Miserere mei, Domine: vide humilitatem meam de inimicis meis, (Liber Psalmorum 9, 14)
Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego. (Liber Psalmorum 24, 16)
Ego autem in innocentia mea ingressus sum ; redime me, et miserere mei. (Liber Psalmorum 25, 11)
Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te ; miserere mei, et exaudi me. (Liber Psalmorum 26, 7)
Miserere mei, Domine, quoniam tribulor ; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus. (Liber Psalmorum 30, 10)
Ego dixi: Domine, miserere mei ; sana animam meam, quia peccavi tibi. (Liber Psalmorum 40, 5)
Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me ; et retribuam eis. (Liber Psalmorum 40, 11)