Fundar 106 Resultados para: libro signati

  • Et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis, et Levitas in vicibus suis, super opera Dei in Jerusalem, sicut scriptum est in libro Moysi. (Liber Esdrae 6, 18)

  • Et legerunt in libro legis Dei distincte, et aperte ad intelligendum : et intellexerunt cum legeretur. (Liber Nehemiae 8, 8)

  • Legit autem in libro legis Dei per dies singulos, a die primo usque ad diem novissimum. Et fecerunt solemnitatem septem diebus, et in die octavo collectam juxta ritum. (Liber Nehemiae 8, 18)

  • Filii Levi principes familiarum, scripti in libro verborum dierum, et usque ad dies Jonathan, filii Eliasib. (Liber Nehemiae 12, 23)

  • Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? quis mihi det ut exarentur in libro (Liber Iob 19, 23)

  • Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur. (Liber Psalmorum 68, 29)

  • Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis. (Liber Psalmorum 138, 16)

  • ecce hæc scripta sunt in libro dierum sacerdotii ejus, ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum. (Liber I Maccabaeorum 16, 24)

  • Ad hoc etiam ab Esdra lecto illis sancto libro, et dato signo adjutorii Dei, in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore. (Liber II Maccabaeorum 8, 23)

  • Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent: Lege istum: et respondebit: Non possum, signatus est enim. (Liber Isaiae 29, 11)

  • Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum, et in libro diligenter exara illud, et erit in die novissimo in testimonium usque in æternum. (Liber Isaiae 30, 8)

  • Requirite diligenter in libro Domini, et legite: Unum ex eis non defuit, alter alterum non quæsivit ; quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus ejus ipse congregavit ea. (Liber Isaiae 34, 16)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina