Fundar 281 Resultados para: incensum ad altare
Adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne supposito, in oblationem suavissimi odoris Domino. (Liber Leviticus 3, 5)
Et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini. (Liber Leviticus 3, 11)
adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit (Liber Leviticus 3, 16)
sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum: et adolebit ea super altare holocausti. (Liber Leviticus 4, 10)
Omnemque ejus adipem tollet, et adolebit super altare: (Liber Leviticus 4, 19)
Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino: rogabitque pro eo, et dimittetur ei. (Liber Leviticus 4, 31)
Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini: rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei. (Liber Leviticus 4, 35)
Tradetque eam sacerdoti: qui plenum ex ea pugillum hauriens, cremabit super altare in monimentum ejus qui obtulerit, (Liber Leviticus 5, 12)
Vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis: tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens juxta altare, (Liber Leviticus 6, 10)
Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto. (Liber Leviticus 6, 17)
Et adolebit ea sacerdos super altare: incensum est Domini pro delicto. (Liber Leviticus 7, 5)
Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo. (Liber Leviticus 7, 25)