Fundar 473 Resultados para: filium
Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit cælos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem. (Epistula ad Hebraeos 4, 14)
et prolapsi sunt ; rursus renovari ad pœnitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes. (Epistula ad Hebraeos 6, 6)
Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum. (Epistula ad Hebraeos 7, 28)
quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit? (Epistula ad Hebraeos 10, 29)
Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis, (Epistula ad Hebraeos 11, 24)
Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit. (Epistula ad Hebraeos 12, 6)
Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare? (Epistula Iacobi 2, 21)
Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium. (Epistula I Ioannis 2, 22)
Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet: qui confitetur Filium, et Patrem habet. (Epistula I Ioannis 2, 23)
In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. (Epistula I Ioannis 4, 9)
In hoc est caritas: non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. (Epistula I Ioannis 4, 10)
Et nos vidimus, et testificamur quoniam Pater misit Filium suum Salvatorem mundi. (Epistula I Ioannis 4, 14)