Fundar 98 Resultados para: desertum

  • Tunc descenderunt multi quærentes judicium, et justitiam, in desertum: (Liber I Maccabaeorum 2, 29)

  • Et Jerusalem non habitabatur, sed erat sicut desertum: non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis ejus. Et sanctum conculcabatur: et filii alienigenarum erant in arce ; ibi erat habitatio gentium: et ablata est voluptas a Jacob, et defecit ibi tibia et cithara. (Liber I Maccabaeorum 3, 45)

  • Et Judas Machabæus, et Jonathas frater ejus, transierunt Jordanem, et abierunt viam trium dierum per desertum. (Liber I Maccabaeorum 5, 24)

  • Et convertit Judas et exercitus ejus viam in desertum Bosor repente, et occupavit civitatem: et occidit omnem masculum in ore gladii, et accepit omnia spolia eorum, et succendit eam igni. (Liber I Maccabaeorum 5, 28)

  • Et cognovit Jonathas, et Simon frater ejus, et omnes qui cum eo erant: et fugerunt in desertum Thecuæ et consederunt ad aquam lacus Asphar. (Liber I Maccabaeorum 9, 33)

  • Qui autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos, ut festinaret venire per desertum, et mitteret illis alimonias. (Liber I Maccabaeorum 13, 21)

  • Judas autem Machabæus, qui decimus fuerat, secesserat in desertum locum, ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat: et fœni cibo vescentes, demorabantur, ne participes essent coinquinationis. (Liber II Maccabaeorum 5, 27)

  • Chorus. Quæ est ista quæ ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ, et thuris, et universi pulveris pigmentarii? (Canticum Canticorum 3, 6)

  • Cum iracundo non facias rixam, et cum audace non eas in desertum: quoniam quasi nihil est ante illum sanguis, et ubi non est adjutorium, elidet te. (Liber Ecclesiasticus 8, 19)

  • et devorabit montes, et exuret desertum, et extinguet viride, sicut igne. (Liber Ecclesiasticus 43, 23)

  • qui posuit orbem desertum, et urbes ejus destruxit, vinctis ejus non aperuit carcerem? (Liber Isaiae 14, 17)

  • Civitas enim munita desolata erit ; speciosa relinquetur, et dimittetur quasi desertum ; ibi pascetur vitulus, et ibi accubabit, et consumet summitates ejus. (Liber Isaiae 27, 10)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina