Fundar 32 Resultados para: cave

  • Cave ne derelinquas Levitem in omni tempore quo versaris in terra. (Liber Deuteronomii 12, 19)

  • Hoc solum cave, ne sanguinem comedas: sanguis enim eorum pro anima est, et idcirco non debes animam comedere cum carnibus: (Liber Deuteronomii 12, 23)

  • cave ne imiteris eas, postquam te fuerint introëunte subversæ, et requiras cæremonias earum, dicens: Sicut coluerunt gentes istæ deos suos, ita et ego colam. (Liber Deuteronomii 12, 30)

  • et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua. (Liber Deuteronomii 14, 27)

  • Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo: Appropinquat septimus annus remissionis: et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare: ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum. (Liber Deuteronomii 15, 9)

  • Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium. (Liber Deuteronomii 18, 9)

  • Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem, et subjecerit cunctas per circuitum nationes in terra, quam tibi pollicitus est: delebis nomen ejus sub cælo. Cave ne obliviscaris. (Liber Deuteronomii 25, 19)

  • Cave ergo ne bibas vinum ac siceram, nec immundum quidquam comedas: (Liber Iudicum 13, 4)

  • sed hoc respondit: Ecce concipies et paries filium: cave ne vinum bibas, nec siceram, et ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer nazaræus Dei ab infantia sua, ex utero matris suæ usque ad diem mortis suæ. (Liber Iudicum 13, 7)

  • Dixeruntque ei filii Dan: Cave ne ultra loquaris ad nos, et veniant ad te viri animo concitati, et ipse cum omni domo tua pereas. (Liber Iudicum 18, 25)

  • Dormivit itaque ad pedes ejus, usque ad noctis abscessum. Surrexit itaque antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz: Cave ne quis noverit quod huc veneris. (Liber Ruth 3, 14)

  • Misit itaque vir Dei ad regem Israël, dicens: Cave ne transeas in locum illum: quia ibi Syri in insidiis sunt. (Liber II Regum 6, 9)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina