Fundar 57 Resultados para: carnis
Ecce ego Dominus Deus universæ carnis: numquid mihi difficile erit omne verbum? (Liber Ieremiae 32, 27)
Qui respondens ait ei: Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit cælum, et terram, et habet potestatem omnis carnis. (Prophetia Danielis 14, 4)
qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. (Evangelium secundum Ioannem 1, 13)
sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam. (Evangelium secundum Ioannem 17, 2)
Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem. (Epistula ad Romanos 6, 19)
Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne, (Epistula ad Romanos 8, 3)
Qui enim secundum carnem sunt, quæ carnis sunt, sapiunt: qui vero secundum spiritum sunt, quæ sunt spiritus, sentiunt. (Epistula ad Romanos 8, 5)
Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax: (Epistula ad Romanos 8, 6)
quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest. (Epistula ad Romanos 8, 7)
Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. (Epistula ad Romanos 8, 13)
id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine. (Epistula ad Romanos 9, 8)
sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis. (Epistula ad Romanos 13, 14)