Fundar 499 Resultados para: Iudaeorum populum
Fugavitque Josue Amalec, et populum ejus in ore gladii. (Liber Exodus 17, 13)
Et ait : Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Ægyptiorum, et de manu Pharaonis ; qui eruit populum suum de manu Ægypti. (Liber Exodus 18, 10)
Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam. (Liber Exodus 18, 13)
qui judicent populum omni tempore : quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent : leviusque sit tibi, partito in alios onere. (Liber Exodus 18, 22)
Qui dixit ei : Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua. (Liber Exodus 19, 10)
Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua, (Liber Exodus 19, 14)
dixit ad eum : Descende, et contestare populum : ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo. (Liber Exodus 19, 21)
Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis. (Liber Exodus 19, 25)
Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis. (Liber Exodus 20, 20)
Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris : cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam : (Liber Exodus 23, 27)
Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait : Hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his. (Liber Exodus 24, 8)
Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens : Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta ? (Liber Exodus 32, 11)