Fundar 124 Resultados para: Cordis
Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo: (Epistula ad Ephesios 6, 5)
Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum. (Epistula ad Colossenses 3, 22)
Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. (Epistula ad Hebraeos 4, 12)
sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. (Epistula I Petri 3, 4)