Fundar 43 Resultados para: Amicus
Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur. (Liber Proverbiorum 17, 17)
Justus prior est accusator sui: venit amicus ejus, et investigabit eum. (Liber Proverbiorum 18, 17)
Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater. (Liber Proverbiorum 18, 24)
Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso: (Liber Proverbiorum 22, 24)
Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiæ Jerusalem. (Canticum Canticorum 5, 16)
Est enim amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribulationis. (Liber Ecclesiasticus 6, 8)
Et est amicus qui convertitur ad inimicitiam, et est amicus qui odium et rixam et convitia denudabit. (Liber Ecclesiasticus 6, 9)
Est autem amicus socius mensæ, et non permanebit in die necessitatis. (Liber Ecclesiasticus 6, 10)
Amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi coæqualis, et in domesticis tuis fiducialiter aget. (Liber Ecclesiasticus 6, 11)
Amicus fidelis protectio fortis: qui autem invenit illum, invenit thesaurum. (Liber Ecclesiasticus 6, 14)
Amicus fidelis medicamentum vitæ et immortalitatis: et qui metuunt Dominum, invenient illum. (Liber Ecclesiasticus 6, 16)
Qui timet Deum æque habebit amicitiam bonam, quoniam secundum illum erit amicus illius. (Liber Ecclesiasticus 6, 17)