Fundar 207 Resultados para: vocavit ministerium
Miror quod tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in gratia Christi, in aliud evangelium; (Epistula ad Galatas 1, 6)
Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam, (Epistula ad Galatas 1, 15)
Et dicite Archippo: “Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas”. (Epistula ad Colossenses 4, 17)
Non enim vocavit nos Deus in immunditiam sed in sanctificationem. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 7)
ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 14)
qui nos salvos fecit et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia; (Epistula II ad Timotheum 1, 9)
Tu vero vigila in omnibus, labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple. (Epistula II ad Timotheum 4, 5)
Lucas est mecum solus. Marcum assumens adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium. (Epistula II ad Timotheum 4, 11)
Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis? (Epistula ad Hebraeos 1, 14)
Nunc autem differentius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est. (Epistula ad Hebraeos 8, 6)
sed secundum eum, qui vocavit vos, sanctum, et ipsi sancti in omni conversatione sitis, (Epistula I Petri 1, 15)
Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum: (Epistula I Petri 2, 9)