Fundar 149 Resultados para: virtutem Dei scientia
Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfectus scientia adest tecum. (Liber Iob 36, 4)
Numquid nosti semitas nubium magnas et mirabilia perfecti scientia? (Liber Iob 37, 16)
Quis est iste, qui celat consilium absque scientia? Ideo insipienter locutus sum et mirabilia, quae excederent scientiam meam. (Liber Iob 42, 3)
Dominus virtutem populo suo dabit, Dominus benedicet populo suo in pace. (Liber Psalmorum 29, 11)
Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. (Liber Psalmorum 30, 8)
Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non liberabitur in multitudine virtutis suae. (Liber Psalmorum 33, 16)
In Deo faciemus virtutem, et ipse conculcabit tribulantes nos. (Liber Psalmorum 60, 13)
sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. (Liber Psalmorum 63, 3)
Tribuite virtutem Deo. Super Israel magnificentia eius, et virtus eius in nubibus. (Liber Psalmorum 68, 35)
Mirabilis, Deus, de sanctuario tuo! Deus Israel ipse tribuet virtutem et fortitudinem plebi suae. Benedictus Deus! (Liber Psalmorum 68, 36)
Et dixerunt: “Quomodo scit Deus, et si est scientia in Excelso?”. (Liber Psalmorum 73, 11)
Tu es Deus, qui facis mirabilia, notam fecisti in populis virtutem tuam. (Liber Psalmorum 77, 15)