Fundar 97 Resultados para: quaecumque
Et attulit Iudith omnia vasa Holofernis, quaecumque dederat ei populus, et conopeum, quod sustulerat de cubiculo ipsius, in consecrationem Domino dedit. (Liber Iudith 16, 19)
Et, quaecumque inter omnes oculis regis placuerit, ipsa regnet pro Vasthi”. Placuit sermo regi; et ita, ut suggesserant, iussit fieri. (Liber Esther 2, 4)
Dominus vertit sortem Iob, cum oraret ille pro amicis suis; et addidit Dominus omnia, quaecumque fuerant Iob, duplicia. (Liber Iob 42, 10)
Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo; et folium eius non defluet, et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur. (Liber Psalmorum 1, 3)
volucres caeli et pisces maris, quaecumque perambulant semitas maris. (Liber Psalmorum 8, 9)
Deus autem noster in caelo; omnia, quaecumque voluit, fecit. (Liber Psalmorum 115, 3)
Omnia, quaecumque voluit, Dominus fecit in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. (Liber Psalmorum 135, 6)
Et fugit ipse et filii eius in montes, et reliquerunt quaecumque habebant in civitate. (Liber I Maccabaeorum 2, 28)
Quod si post haec verba cogitaverint hi aut illi addere aut demere, facient ex proposito suo; et, quaecumque addiderint vel dempserint, rata erunt. (Liber I Maccabaeorum 8, 30)
et statuit ei principatum sacerdotii et, quaecumque alia habuit prius pretiosa, et fecit eum principem primorum amicorum. (Liber I Maccabaeorum 11, 27)
Et mentitus est omnia, quaecumque dixit, et abalienavit se a Ionatha et non retribuit ei secundum beneficia, quae sibi tribuerat, et vexabat eum valde. (Liber I Maccabaeorum 11, 53)
pugna proelium nostrum, et omnia, quaecumque dixeris nobis, faciemus”. (Liber I Maccabaeorum 13, 9)