Fundar 28 Resultados para: proditione vindicta potentia
aliquando a monstris exagitabantur phantasmatum, aliquando animae deficiebant proditione: subitaneus enim illis et insperatus timor infundebatur. (Liber Sapientiae 17, 14)
Vicit autem iram non in virtute corporis, nec armaturae potentia, sed verbo illum, qui se vexabat, subiecit, iuramenta parentum et testamentum commemorans. (Liber Sapientiae 18, 22)
Quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur. (Liber Ecclesiasticus 3, 21)
Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta carnis impii ignis et vermis. (Liber Ecclesiasticus 7, 19)
Quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia videns omnes sine intermissione. (Liber Ecclesiasticus 15, 19)
Illusio et improperium superbo, et vindicta sicut leo insidiabitur illi. (Liber Ecclesiasticus 27, 31)
Terribilis Dominus et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius. (Liber Ecclesiasticus 43, 31)
Et exquisierunt omnes nequitias, usque dum perveniret super illos vindicta. (Liber Ecclesiasticus 47, 31)
Elias quidem in turbine tectus est, et in Eliseo completus est spiritus eius. In diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum; (Liber Ecclesiasticus 48, 13)
ut superducerem indignationem meam et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem eius super petram limpidissimam, ne operiretur. (Prophetia Ezechielis 24, 8)
Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecerunt Palaestini in vindicta et ulti se sunt toto animo interficientes et implentes inimicitias sempiternas, (Prophetia Ezechielis 25, 15)
Et confundantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala; confundantur absque ulla potentia, et robur eorum conteratur. (Prophetia Danielis 3, 44)