Fundar 124 Resultados para: praecepta
Declinate a me, maligni, et servabo praecepta Dei mei. (Liber Psalmorum 119, 115)
Ideo dilexi praecepta tua super aurum et obryzum. (Liber Psalmorum 119, 127)
Os meum aperui et attraxi spiritum, quia praecepta tua desiderabam. (Liber Psalmorum 119, 131)
Tribulatio et angustia invenerunt me; praecepta tua delectatio mea est. (Liber Psalmorum 119, 143)
Prope es tu, Domine, et omnia praecepta tua veritas. (Liber Psalmorum 119, 151)
Exspectabam salutare tuum, Domine, et praecepta tua feci. (Liber Psalmorum 119, 166)
Cantet lingua mea eloquium tuum, quia omnia praecepta tua iustitia. (Liber Psalmorum 119, 172)
Erravi sicut ovis, quae periit; quaere servum tuum, quia praecepta tua non sum oblitus. (Liber Psalmorum 119, 176)
tantum in Bethsura remanserunt aliqui ex his, qui reliquerant legem et praecepta; erat enim ad refugium. (Liber I Maccabaeorum 10, 14)
et ut mandavit propheta transmigratis dans illis legem, ne obliviscerentur praecepta Domini et ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum. (Liber II Maccabaeorum 2, 2)
Fili mi, ne obliviscaris legis meae, et praecepta mea cor tuum custodiat; (Liber Proverbiorum 3, 1)
et docebat me atque dicebat: “Suscipiat verba mea cor tuum, custodi praecepta mea et vives. (Liber Proverbiorum 4, 4)